Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Obmutuit.
- Quid dixit?
- Facis ut te decet
- Cum istuc quod postulo impetro cum gratia.
- Sum verus?
- Herus, quantum audio, uxore excidit.
- I nunc iam intro; ne in mora cum opus sit sies.
- Eo.
- Nullane in re esse homini cuiquam fidem?
- Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,
- Omnes sibi malle melius esse quam alteri.
- Ego illam vidi virginem; forma bona
- Memini videre: quo aequior sum Pamphilo,
- Si se illam in somnis quam illum amplecti maluit.
- Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.
DAVUS. SIMO.Da. Si. Da. Si. Da. Si. Da. Si. Da. Si. Da.
- Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
- Portare, et ea me hic restitisse gratia.
- Quid Davus narrat?
- Aeque quicquam nunc quidem.
- Nihilne? hem.
- Nihil prorsus.
- Atqui expectabam quidem.
- Praeter spem evenit: sentio: hoc male habet virum.
- Potin es mihi verum dicere?
- Nihil facilius.
- Num illi molestae quippiam hae sunt nuptiae
- Huiusce propter consuetudinem hospitae?
- Nihil hercle: aut, si adeo, bidui est aut tridui