Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Difficile est: tum haec sola est mulier: dictum ac factum invenerit
- Aliquam causam quamobrem eiiciat oppido.
- Eiiciat?
- Cito.
- Cedo igitur quid faciam Dave?
- Dic te ducturum.
- Hem.
- Quid est?
- Egon dicam?
- Cur non?
- Numquam faciam.
- Ne nega.
- Suadere noli.
- Ex ea re quid fiat vide.
- Ut ab illa excludar huc concludar.
- Non ita est.
- Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem,
- 'Ducas volo hodie uxorem:' tu, 'ducam,' inquies:
- Cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia
- Quae nunc sunt certa ei consilia incerta ut sient,
- Sine omni periclo: nam hocce haud dubium est quin Chremes
- Tibi non det gnatam. Nec tu ea causa minueris
- Haec quae facis ne is mutet suam sententiam.
- Patri dic velle, ut cum velit tibi iure irasci non queat.
- Nam quod tu speres propulsabo facile. Uxorem his moribus
- Dabit nemo; inveniet inopem potius quam te corrumpi sinat.
- Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris:
- Aliam otiosus quaeret: interea aliquid acciderit boni.
- Itan credis?
- Haud dubium id quidem est.
- Vide quo me inducas.
- Quin taces?
- Dicam. Puerum autem ne resciscat mihi esse ex illa cautio est: