Andria
Terence
Terence. Publii Terentii Comoediae Sex. Parry, Edward St. John, editor. London: Whittaker and Co.; George Bell, 1857.
- Non cohaerent.
- Quorsumnam istuc?
- Ego me continuo ad Chremem.
- Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
- Recte dicis.
- Perge.
- Maneo: interea introire neminem
- Video exire neminem, matronam nullam in aedibus,
- Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi.
- Scio.
- Magnum signum.
- Num videntur convenire haec nuptiis?
- Non opinor Dave.
- "Opinor" narras? non recte accipis.
- Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi
- Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni.
- Liberatus sum hodie Dave tua opera.
- Ac nullus quidem.
- Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat.
- Ridiculum caput,
- Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere:
- Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis.
- Bene mones.
- Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.
PAMPHILUS. DAVUS.Pa. Da.
- Quid igitur sibi vult pater? cur simulat?
- Ego dicam tibi.
- Si id succenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
- Ipsus sibi esse iniurius videatur, neque id iniuria,
- Prius quam tuum ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit.
- Sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
- Tum illae turbae fient.