Truculentus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.
- Video ego té, propter male facta qui es patronus parieti.
- Neque vivos neque mortuos sum, neque quid nunc faciam scio,
- neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.
- Dicin an non?
- Diniarchus, quoi illam prius desponderas.
- Vbi is homost quem dicis?
- Adsum, Callicles. per tua obsecro
- genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,
- mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.
- Non placet qui in mutum culpam confert, qui non quit loqui.
- nam vinum si fabulari possit, se defenderet.
- non vinum viris moderari, sed viri vino solent,
- qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit
- sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.
- Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.
- ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.
- Callicles, vide in quaéstione ne facias iniuriam:
- reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
- Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.