Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. tibi mea consilia summa semper credidi.
  2. equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;
  3. verum adsimulavi me esse praegnatem: haud nego.
Din.
  1. Quem propter, o mea vita?
Phron.
  1. Propter militem
  2. Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi
  3. me habebat anno, dum hic fuit.
Din.
  1. Ego senseram.
  2. sed quid istuc? cui rei te adsimulare retulit?
Phron.
  1. Vt esset aliquis laqueus et redimiculum,
  2. reversionem ut ad me faceret denuo.
  3. nunc huc remisit nuper ad me epistulam,
  4. sese experturum quanti sese penderem:
  5. si quod peperissem id non necarem ac tollerem,
  6. bona sua med habiturum omnia esse.
Din.
  1. Ausculto lubens.
  2. quid denique agitis?
Phron.
  1. Mater ancillas iubet,
  2. quoniam iam decimus mensis adventat prope,
  3. aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere