Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Immo vel decem.
Phron.
  1. Em istoc pauper es:
  2. semper plus pollicere quam ego abs te postulo.
Din.
  1. Vtinam a principio reí item parsisses meae
  2. ut nunc reparcis saviis.
Phron.
  1. Si quid tibi
  2. compendi facere possim, factum edepol velim.
Din.
  1. Iam lauta es?
Phron.
  1. Iam pol mihi quidem atque oculis meis.
  2. num tibi sordere videor?
Din.
  1. Non pol mihi quidem;
  2. verum tempestas, memini, quondam etiam fuit,
  3. cum inter nos sordebamus alter de altero.
  4. sed quid ego facinus audivi adveniens tuom,
  5. quod tu hic me absente novi negoti gesseris?
Phron.
  1. Quid id est?
Din.
  1. Primumdum, cum tu es aucta liberis
  2. cumque bene provenisti salva, gaudeo.
Phron.
  1. Concedite hinc vos intro atque operite ostium.
  2. tu nunc superstes solus sermoni meo es.