Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ní ego vostra ero maiori facta denarravero.
Ast.
  1. Estne item violentus ut tu?
Trvc.
  1. Non enim ille meretriculis
  2. munerandis rem coegit, verum parsimonia
  3. duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;
  4. ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?
  5. iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
  6. neque istuc insegesti tergo coget examen mali.—
Ast.
  1. Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam
  2. tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
  3. verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
  4. blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
  5. vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
  6. nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum.
  7. tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
Diniarchvs
  1. Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
  2. minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
  3. si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
  4. omnes amantes balneatores sient.
Ast.
  1. Non quis parumper durare opperirier?