Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
  2. tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
  3. buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
  4. pessumae estis.
Ast.
  1. Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint?
T.
  1. Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
A.
  1. Quid id obsecrost
  2. quod scias?
Trvc.
  1. Erilis noster filius apud vos Strabax
  2. ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
Ast.
  1. Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.
  2. nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;
  3. ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.
  4. ego istunc non novi adulescentem vostrum.
Trvc.
  1. Veron serio?
  2. quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas
  3. latere fit minor, qua ístoc ad vos damni permensust viam?
Ast.
  1. Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.
Trvc.
  1. Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi
  2. quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,