Truculentus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Comprime sis eiram.
Trvc.
  1. Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,
  2. impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.
Ast.
  1. Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.
  2. nimis quidem hic truculentust.
Trvc.
  1. Pergin male loqui, mulier, mihi?
Ast.
  1. Quid tibi ego male dicó?
Trvc.
  1. Quia enim me truncum lentum nominas.
  2. nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,
  3. iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.
Ast.
  1. Rus merum hoc quidemst.
Trvc.
  1. Pudendumst vero clurinum pecus.
  2. advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,
  3. quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?
  4. an eo bella es, quia accepisti ármillas aeneas?
A.
  1. Nunc places, cum mi inclementer dicis.
T.
  1. Quid hoc quod te rogo?
  2. mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?
  3. pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.
Ast.
  1. Ne attigas me.