Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
- nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
- dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
- Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
- ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
- loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
- credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
- magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
- Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
- apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
- fores pultabo.
- Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
- hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
- Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?
- Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?
- Heus senex,
- census cum sum, iuratori recte rationem dedi.
- ---
- Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
- ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem: