Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.
  2. sed quís hic est, qui in plateam íngreditur
  3. cum nóvo ornatu speciéque simul?
  4. pol quámquam domi cupio, ópperiar,
  5. quam hic rém agat animum advortam.
Sycophanta
  1. Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam
  2. tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
  3. advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
  4. quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
  5. viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
  6. quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
  7. dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
  8. neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.
Charm.
  1. Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
  2. Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
Syc.
  1. Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
  2. quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
  3. quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
  4. eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
  5. ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.