Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
- Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
- quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
- At tu hercle et illi et alibi.
- Cave sis dixeris
- me tibi dixisse hoc.
- Dixisti arcano satis.
- Quin hic quidem cúpit illum ab se abalienarier,
- si quem reperire possit cui os sublinat.
- Meus quídem hercle numquam fiet.
- Si sapies quidem.
- lepide hercle dé agro ego hunc senem deterrui;
- nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
- Redeo ad te, Lesbonice.
- Dic sodes mihi,
- quid hic est locutus tecum?
- Quid censes? homost:
- volt fieri liber, verum quod det non habet.
- Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
- Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.