Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
- quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
- alii exulatum abierunt, alii emortui,
- alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
- ut ad incitas redactust.
- Apage a me istum agrum.
- Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
- nam fulguritae sunt alternae árbores;
- sues moriuntur angina acerrume;
- oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
- tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
- hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
- ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
- Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
- multo Surorum iam antidit patientia.
- sed istést ager profecto, ut te audivi loqui,
- malos in quem omnes publice mitti decet,
- sicut fortunatorum memorant insulas,
- quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
- conveniant; contra istoc detrudi maleficos