Trinummus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,
  2. quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
  3. nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
Callicles
  1. Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
  2. non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
  3. nam beneficium, homini proprium quod datur, † prosumpserit,
  4. quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
Charm.
  1. Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
  2. eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
Call.
  1. Lysiteli quidem Philtonis filio.
Lys.
  1. Enim me nominat.
Charm.
  1. Familiam optumam occupavit.
Lys.
  1. Quid ego cesso hos conloqui?
  2. sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
Ch.
  1. Vah.
Call.
  1. Quid est?
Ch.
  1. Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
  2. modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
  3. nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
  4. meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;