Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- solutumst portitori iam portorium:
- nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
- Illic sum atque hic sum.
- Sequere tu hac me intro.—
- Sequor.—
- Hic meo ero amicus solus firmus restitit,
- neque demutavit animum de firma fide,
- quamquam labores multos
- sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
- † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—
- Hic homóst omnium hominum praécipuos,
- voluptátibus gaudiisque ántepotens:
- ita cómmoda quae cupio éveniunt,
- quod ago ádsequitur, subest, súbsequitur,
- ita gaúdiis gaudium súppeditat.
- módo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;
- is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
- nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
- egi, ei rei fundus pater sit potior. eo quantum potest.
- sed fores haé sonitu suo míhi moram obiciunt incommode.