Trinummus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Morem improbum.
- Strenuiores praeterire more fit.
- Nequam quidem.
- Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
- magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
- eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
- ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
- Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
- et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
- Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
- mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
- Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
- Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
- univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
- male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
- qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
- hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.
- si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
- quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.