Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- age, tibicen, quando bíbisti, refer ad labeas tibias,
- suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia,
- agedum. Stiche, uter démutassit, poculo multabitur.
- Bonum ius dicis. impetrare oportet qui aequom postulat.
- Age ergo observa. si pecassis, multam hic retinebo ilico.
- Optimum atque aequissimum oras. em tibi hoc primum omnium:
- haec facetiast, amare inter se rivalis duos,
- uno cantharo potare, únum scortum ducere.
- hoc memorabilest: ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus,
- unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;