Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Tibi propino. decumam a fonte tibi tute inde, si sapis.
- bene vos, bene nos, bene te, bene me, bene nostram etiam Stephanium.
- Bibe si bibis.
- Non mora erit apud me.
- Edepol convivi sat est,
- modo nostra huc amica accedat: id abest, aliud nil abest.
- Lepide hoc actum est. tibi propino cantharum. vinum tu habes.
- Nimis vellem aliquid pulpamenti.
- Si horum, quae adsunt, paenitet,
- nihil est. tene aquam.
- Melius dicis; nil moror cuppedia.
- bibe, tibicen. age si quid agis, bíbendum hercle hoc est, ne nega.
- quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? quin bibis?
- age si quid agis accipe inquam. non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.
- haud tuom istúc est te vereri. éripe ex ore tibias.
- Vbi illic biberit, vel servato meum modum vel tu dabo. †
- nolo ego nos † prosumo bibere. nulli rei erimus postea;
- namque edepol quam vis desubito vel cadus verti potest.
- Quid igitur? quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.