Stichus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- suom quemque decet: quibus divitiae domi sunt, scaphiis cantharis
- batiocis bibunt, át nos nostro Samiolo poterio:
- tamen bibimús nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia.
- Age dice uter utrubi áccumbamus.
- Abi tu sane superior.
- atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc técum divido:
- vide, utram tibi libet etiam nunc capere, cape provinciam.
- Quid istuc est provinciai?
- Vtrum Fontine an Libero
- imperium te inhibere mavis?
- Nimio liquido Libero.
- sed amica mea et tua dum cenat dumque se exórnat, nos volo
- tamen ludere inter nós. strategum te facio huic convivio.
- Nimium lepide in mentem venit: potius quam in subsellio
- cynice hic accipimur quam in lectis.
- Immo enim nímio hic dulcius.
- sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus?
- vide, quot cyathos bibimus.
- Tot quot digiti tibi sunt in manu.
- cantio Graecast: ἢ πέντ' ἢ τρία πῖν' ἢ μὴ τέτταρα.