Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Solus cenabo domi?
Gel.
  1. Non enim sólus: me vocato.
Pamph.
  1. At ille ne suscenseat,
  2. mea qui causa sumptum fecit.
Gel.
  1. Facile excusari potest.
  2. mihi modo ausculta, iube cénam domi coqui.
Epig.
  1. Non me quidem
  2. faciet auctore, hodie ut illum decipiat.
Gel.
  1. Non tu hinc abis?
  2. nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,
  3. nam illic homó tuam hereditatem inhiát, quasi esuriens lupus.
  4. non tu scis, quam éfflictentur homines noctu hic in via?
Pamph.
  1. Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.
Epig.
  1. Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat.
Gel.
  1. Iube
  2. domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.
  3. si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.
Pamph.
  1. Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.
Gel.
  1. Ibisne ad cenam foras?
Pamph.
  1. Apud frátrem ceno in proxumo.