Stichus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Illud quidem, ambos ut vocem;
  2. et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum
  3. ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.
Epig.
  1. Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.
G.
  1. Quin tum stans obstrusero aliquid strenue.
E.
  1. Immo unum hoc potest.
G.
  1. Quid?
E.
  1. Vbi convivae abierint, tum venias.
G.
  1. Vae aetati tuae.
Epig.
  1. Vasa lautum, non ad cenam dico.
Gel.
  1. Di te perduint.
  2. quid ais, Pamphilippe?
Pamph.
  1. Ad cenam hercle alio promisi foras.
G.
  1. Quid, foras?
P.
  1. Foras hércle vero.
G.
  1. Qui malum tíbi lasso libet
  2. foris cenare?
Pamph.
  1. Vtrum tu censes?
Gel.
  1. Iuben domi cenam coqui
  2. atque ad illúm renuntiari?