Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,
  2. ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam
  3. et tibi eventuram hoc anno úberem messem mali,
  4. ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.
Trach.
  1. Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.
Daem.
  1. Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.
Tr.
  1. Obsecro, hoc praevortere ergo.
Da.
  1. Quid negotist?
Tr.
  1. Mulieres
  2. duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,
  3. quibus advorsum ius legesque ínsignite iniuria hic
  4. facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria
  5. indigne adflictatur.
Daem.
  1. Quis homo est tanta confidentia,
  2. qui sacerdotem violare aúdet? sed eae mulieres
  3. quae sunt? aut quid is iniqui fit?
Trach.
  1. Si das operam, eloquar.
  2. Veneris signum sunt amplexae. nunc homo audacissimus
  3. eas deripere volt. eas ámbas esse oportet liberas.
Daem.
  1. Quis istic est qui deos tam parvi pendit? paucis expedi.