Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,
  2. facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.
  3. currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,
  4. qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,
  5. ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae
  6. more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,
  7. praetorquete iniuriae prius cóllum quam ad vos pervenat.
Da.
  1. Quid istuc est negoti?
Tr.
  1. Per ego haec genua te optestor, senex,
  2. quisquis es—
Daem.
  1. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi
  2. quod tumultues.
Trach.
  1. Teque oro et quaeso, si speras tibi
  2. hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium
  3. eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,
  4. atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,
Daem.
  1. Sanun es?
Trach.
  1. Seu tibi confidis fore multam magudarim
  2. ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.