Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ad saxa navem ferrier; properans exsolvi restim,
- dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrovorsum
- differt ab illis. itaque nos ventisque fluctibusque
- iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem;
- vix hodie ad litus pertulit nos ventus exanimatas.
- Novi, Neptunus ita solet, quamvis fastidiosus
- aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis.
- Vae capiti atque aetati tuae.
- Tuo, mea Ampelisca.
- scivi lenonem facere hóc, quod fecit, saepe dixi;
- capillum promittam optimumst occipiamque hariolari.
- Cavistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis.
- Quid faceret?
- Sí amabat, rogas, quid faceret? adservaret
- dies nóctesque, in custodia esset semper. verum ecastor
- ut multi fecit ita probe curavit Plesidippus.
- Cur tu istuc dicis?
- Res palam est.
- Scin tu? etiam qui it lavatum
- in balineas, cum ibi sedulo sua vestimenta servat,