Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Certo.
Trach.
  1. Inest lepos in nuntio tuo mágnus, mea Ampelisca.
  2. sed istúc periclum perlubet quod fuerit vobis scire.
Amp.
  1. Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
Trach.
  1. Quid navis? quae istaec fabulast?
Amp.
  1. Non audivisti, amabo,
  2. quo pacto leno clanculum nos hinc auferre voluit
  3. in Siciliam et quidquid domi fuit in navem imposivit?
  4. ea nunc perierunt omnia.
Trach.
  1. Oh, Neptune lepide, salve,
  2. nec te aleator nullus est sapientior; profecto
  3. nimis lépide iecisti bolum: periurum perdidisti.
  4. sed nunc ubi est leno Labrax?
Amp.
  1. Periit potando, opinor.
  2. Neptunus magnis poculis hac nocte eum invitavit.
Trach.
  1. Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te,
  2. mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis.
  3. sed tu et Palaestra quomodo salvae estis?
Amp.
  1. Scibis faxo.
  2. de navi timidae ambae in scapham insiluimus, quia videmus