Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?
  2. eadém, sacerdos Veneria haec sí quid amplius scit,
  3. si videro, exquisivero: faciet me certiorem.
Ampelisca
  1. Intellego: hanc quae proxuma est víllam Veneris fano
  2. pulsare iussisti atque aquam rogare.
Trach.
  1. Cuia ad auris
  2. vox mi advolavit?
Amp.
  1. Obsecro, quis hic loquitur? quém ego video?
Tr.
  1. Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur?
Am.
  1. Estne hic
  2. Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi?
Trach.
  1. East.
Amp.
  1. Is est. Trachalio, salve.
Trach.
  1. Salve, Ampelisca.
  2. quid agis tu?
Amp.
  1. Aétatem haud malam male.
Trach.
  1. Melius ominare.
Amph.
  1. Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari.
  2. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est?
Trach.
  1. Heia vero,