Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Vt piscatorem aequomst, fame sitique speque ---
- --- ecquem adulescentem
- huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem,
- qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris,
- vidistis vos venire --- ? ---
- Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus.
- Ecquem
- recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum,
- tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,
- deorum ódium atque hominum, málum, mali viti probrique plenum,
- qui duceret mulierculas duas sécum satis venustas?
- Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,
- eum quídem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.
- At si vidistis, dicite.
- Huc profecto nullus venit.
- vale.—
- Valete. credidi: factum est quod suspicabar,
- data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum,
- in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.
- is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.