Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Quid id refert tua?
- Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit,
- errationis fecerit compendium.
- Si tu de illarum cenaturus vesperi es,
- illis curandum censeo, Sceparnio,
- si apud me essurus, mihi darí operam volo.
- Bonum aequomque oras.
- Sequere me hac ergo.—
- Sequor.—
- Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur,
- --- experiundo iis datur acerbum.
- --- hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas
- regiónes timidam eiéctam.
- hancíne ego ad rem natam ésse me miserám memorábo?
- hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?
- nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri,
- si érga paréntem aut deós me impiávi;
- sed íd si paráte curávi ut cavérem,
- tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste
- datis, dí; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac,