Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes,
- qui Herculis socius esse diceris,†
- quod facinus video.
- Quid vides?
- Mulierculas
- video sedentis in scapha solas duas.
- ut adflictantur miserae. euge euge, perbene,
- ab saxo avortit fluctus ad litus scapham,
- nequé gubernator umquam potuit rectius.
- non vidisse undas me maioris censeo.
- salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
- nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.
- at in vadost, iam facile enabit. eugepae,
- viden alteram illam ut fluctus eiecit foras?
- surrexit, horsum se capessit. salva res.
- desiluit haec autem altera in terram e scapha.
- ut prae timore in genua in undas concidit.
- salvast, evasit ex aqua. iam in litore est.
- sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
- hem, errabit illaec hodie.