Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.
- At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost,
- si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
- Illuc est quod nos nequam servis utimur.
- nam illic cum † servo si quo congressus foret,
- et ipsum sese et illum furti adstringeret;
- dum praedam habere se censeret, interim
- praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
- nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi
- iubebo nobis cenam continuo coqui.—
- Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio,
- mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
- repperit patrem Palaestra suom atque matrem?
- Repperit.
- Et popularis est?