Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- ille quí consulte, docte atque astute cavet,
- diutine uti bene licet partum bene.
- mihi istaéc videtur praeda praedatum irier,
- ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
- egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam,
- celem? minime istuc faciet noster Daemones.
- semper cavere hoc sapientis aequissimumst,
- ne conscii sint ipsi malefici suis.
- ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.
- Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum
- sapienter dicta dicere atque eis plaudier,
- cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
- sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum,
- nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
- Abi intro, ne molestu'smolestus es , linguae tempera.