Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
- Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es,
- quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.
- Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul
- dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
- si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules
- te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
- Ius bonum oras.
- Edepol haud te órat, nam tu iniuriu'siniurius es .
- Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.
- Sunt crepundia.
- Ecca video.
- Perii in primo proelio.
- mane, ne ostenderis.
- Qua facie sunt? responde ex ordine.
- Ensiculust aureolus primum litteratus.
- Dice dum,
- in eo ensiculo litterarum quid est?
- Mei nomen patris.
- post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea