Rudens

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?
Pal.
  1. Is est.
Grip.
  1. Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico
  2. eum esse dixit.
Pal.
  1. Faciam ego hanc rem ex procliva planam tibi.
  2. cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.
  3. ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi
  4. nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero,
  5. vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;
  6. sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.
Daem.
  1. Placet.
  2. ius merum oras meo quidem animo.
Grip.
  1. Át meo hercle iniuriam.
  2. quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia,
  3. quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?
Daem.
  1. Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
  2. solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
Grip.
  1. Hoc habet, solutust.
Daem.
  1. Aperi. video cistellam. haecinest?
Pal.
  1. Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero,