Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
- Fiat.
- Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
- ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
- numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
- ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.
- Quid igitur?
- Quamquam istuc esse ius meum certo scio,
- fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.
- Nunc places.
- Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem,
- etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
- Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres,
- metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus,
- quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
- vos confugite in aram potius quám ego.
- Miserae periimus.
- Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras
- prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;
- ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.