Rudens
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Leo, Friedrich
- Mane, mastigia:
- quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
- Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio,
- nisi quia hunc meum esse dico.
- Ét ego item esse aio meum.
- Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
- Quo pacto?
- Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;
- nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
- tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
- Ecquid condicionis audes ferre?
- Iam dudum fero:
- ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
- Mane, dum refero condicionem.
- Te, opsecro hercle, aufer modo.
- Ecquem in his locis novisti?
- Oportet vicinos meos.
- Vbi tu hic habitas?
- Porro illic longe usque in campis ultimis.
- Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?