Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. Vtrumque, salve. sed quid actumst?
Ps.
  1. Quid times?
Cal.
  1. Attuli hunc.
Ps.
  1. Quid, attulisti?
Cal.
  1. Adduxi volui dicere.
Ps.
  1. Quis istic est?
Cal.
  1. Charinus.
Ps.
  1. Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ.
Char.
  1. Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?
Ps.
  1. Tam gratiast.
  2. bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.
Ch.
  1. Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.
P.
  1. Tum igitur mane.
Cal.
  1. Quid istuc est?
Ps.
  1. Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.
Cal.
  1. Sumbolum? quem sumbolum?
Ps.
  1. Qui a milite allatust modo.
  2. eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,
  3. tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.
Cal.
  1. Quo modo?