Pseudolus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Leo, Friedrich

  1. teneris labellis molles morsiunculae,
  2. nostrorum órgiorum—iunculae
  3. papillarum horridularum oppressiunculae,
  4. harunc voluptátum mi omnium atque itidem tibi
  5. distractio discidium vastities venit,
  6. nisi quae mihi in test aut tibist in me salus.
  7. haec quaé ego scivi ut scires curavi omnia;
  8. nunc ego te experiar quid ames, quid simules. vale.”
Cal.
  1. Est misere scriptum, Pseudole.
Ps.
  1. O, miserrime.
Cal.
  1. Quin fles?
Ps.
  1. Pumiceos oculos habeo: non queo
  2. lacrumam exorare ut expuant unam modo.
Cal.
  1. Quid ita?
Ps.
  1. Genus nostrum semper siccoculum fuit.
Cal.
  1. Nilne adiuvare me audes?
Ps.
  1. Quid faciam tibi?
Cal.
  1. Eheú.
Ps.
  1. Eheu? id quidem hercle ne parsis: dabo.
Cal.
  1. Miser sum, argentum nusquam invenio mutuom.