Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Quid iam?
- Quia incedunt cum anulatis auribus.
- Adibo hosce atque áppellabo Punice.
- si respondebunt, Punice pergam loqui;
- si non, tum ad horum mores linguam vertero.
- Quid ais tu? écquid commeministi Punice?
- Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
- qui illim sexennis perierim Carthagine?
- Pro di immortales, plurumi ad illum modum
- periere pueri liberi Carthagine.
- Quid ais tu?
- Quid vis?
- Vin appellem hunc Punice?
- An scis?
- Nullus me est hodie Poenus Poenior.
- Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
- qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
- Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
- Anno byn mytthymballe udradait annech.
- Quid ait?