Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Aio, et, si frugi esse vis,
  2. eas líberali iam adseres causa manu.
  3. nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati
  4. servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
Han.
  1. Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
  2. quam orationem hanc aures dulcem devorant.
  3. creta est profecto hórum hominum oratio,
  4. ut mi apsterserunt omnem sorditudinem.
Agor.
  1. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
Mil.
  1. Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
  2. aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
Agor.
  1. Incipere multost quam impetrare facilius.
Mil.
  1. Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit?
  2. numnam in balineis circumductust pallio?
Agor.
  1. Facies quidem edepol Punicast.
Mil.
  1. Guggast homo.
  2. servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
Agor.
  1. Qui scis?
Mil.
  1. Viden homines sarcinatos consequi?
  2. † atque ut opinor digitos in manibus non habent.