Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. hi qui illum dudum conciliaverunt mihi
  2. peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,
  3. me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
  4. nunc hunc inimicum quía esse sciverunt mihi,
  5. eum adlegarunt, suom qui servom diceret
  6. cum auro esse apud me; compositast fallacia,
  7. ut eo me privent atque inter se dividant.
  8. lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.
Agor.
  1. Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?
Lyc.
  1. Nego: et negando, si quid refert, ravio.
Adv.
  1. Periisti, leno. nam istest huius vilicus
  2. quem tibi nos esse Spartiatam diximus,
  3. qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.
  4. idque in istoc adeo aúrum inest marsuppio.
Lyc.
  1. Vae vostrae aetati.
Adv.
  1. Id quidem in mundo est tuae.
Agor.
  1. Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:
  2. manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date,
  3. dum me videatis servom ab hoc abducere.—
Lyc.
  1. Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.