Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Magis mé benigne nunc salutas quam antidhac.
Lyc.
  1. Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:
  2. utquomque est ventus, exim velum vortitur.
Agor.
  1. Valeant apud te quos volo; atque haud te volo.
Lyc.
  1. Valent ut postulatumst, verum non tibi.
Agor.
  1. Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,
  2. die fésto celebri nobilique Aphrodisiis.
Lyc.
  1. Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.
Agor.
  1. Quid iam?
Lyc.
  1. Quia os nunc frigefactas, quom rogas.
Agor.
  1. Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum
  2. apud te.
Lyc.
  1. Apud me? numquam factum reperies.
Agor.
  1. Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.
  2. ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
Lyc.
  1. Malus es, captatum me advenis cum testibus.
  2. tuorum apud me nemost nec quicquam tui.
Agor.
  1. Mementote illud, advocati.
Adv.
  1. Meminimus.
Lyc.
  1. Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.