Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Edepol fecisti prodigum promum tibi.
- age, eamus intro.
- Te sequor.
- Age, age, ambula,
- ibí, quae reliqua, alia fabulabimur.
- Eadém narrabo tibi res Spartiaticas.
- Quin sequere me ergo.—
- Abduc intro. addictum tenes.—
- Quid nunc mi auctores estis?
- Vt frugi sies.
- Quid si animus esse non sinit?
- Esto ut sinit.
- Vidistis, leno quom aurum accepit?
- Vidimus.
- Eum vos meum esse servom scitis?
- Scivimus.
- Rem adversus populi saepe leges?
- Scivimus.
- Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
- mox quom ad praetorem úsus veniet.