Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Is, leno, viam.
Lyc.
  1. Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,
  2. vetustáte vino edentulo aetatem inriges;
  3. ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,
  4. quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,
  5. ibi ut bálneator faciat unguentariam.
  6. sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.
Coll.
  1. Quid itá?
Lyc.
  1. Quia aurum poscunt praesentarium.
Coll.
  1. Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.
Adv.
  1. Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,
  2. ut ipsus testis sit sibi certissumus?
  3. heus tu, qui furem captas, egredere ocius,
  4. ut tute inspectes aurum lenoni dari.
Agorastocles
  1. Quid est? quid voltis, testes?
Adv.
  1. Specta ad dexteram.
  2. tuos sérvos aurum ípsi lenoni dabit.
Coll.
  1. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
  2. trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
  3. hinc me procura; propere hosce apsumi volo.