Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;
  2. inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum.
Coll.
  1. Nimis lépide de latrone, de Sparta optume.
Lyc.
  1. Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi
  2. et bene praecipitis et bonam praedam datis.
Adv.
  1. Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,
  2. trecentos nummos Philippos portat praesidi.
Lyc.
  1. Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
Adv.
  1. Quin hic quidem tuos est.
Lyc.
  1. Opsecro hercle hortamini,
  2. ut devortatur ad me in hospitium optumum.
Adv.
  1. Neque nos hortari neque dehortari decet
  2. hominem peregrinum: tuam rem tú ages, si sapis.
  3. nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:
  4. nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.
Coll.
  1. Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
Adv.
  1. Cum illoc te meliust tuam rem, ádulescens, loqui:
  2. illic ést ad istas res probus, quas quaeritas.
Coll.
  1. Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
Adv.
  1. Illinc procul nos istuc inspectabimus.