Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Nescimus nos quidem istum qui siet;
- nisi dudum mane ut ad portum processimus,
- atque istum e navi éxeuntem oneraria
- videmus. adiit ad nos extemplo exiens;
- salutat, respondemus.
- Mortalis malos,
- ut ingrediuntur docte in sycophantiam.
- Quid deinde?
- Sermonem ibi nobiscum copulat.
- ait sé peregrinum esse huius ignarum oppidi;
- locum sibi velle liberum praeberier,
- ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.
- tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.
- Itane?
- Ille est cupiens, aurum habet.
- Praeda haec meast.
- Potare, amare volt.
- Locum lepidum dabo.
- At enim hic clam furtim ésse volt, ne quis sciat
- neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,