Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- contentiores mage erunt atque avidi minus,
- quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
- condigne haruspex, non homo trioboli,
- omnibus in extis aibat portendi mihi
- malum damnumque et deos esse iratos mihi.
- quid ei divini aut humani aequomst credere?
- mina mihi argenti dono postilla datast.
- sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,
- qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?
- sed eccum incedit.
- Ita ut occepi dicere,
- lenulle, de illa pugna Pentetronica,
- quom sexaginta milia hominum uno die
- volaticorum manibus occidi meis.
- Volaticorum hóminum?
- Ita dico quidem.
- An, opsecro, usquam sunt homines volatici?
- Fuere. verum ego interfeci.
- Quo modo
- potuisti?