Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Non hercle meream.
Mil.
  1. Oh—
Ag.
  1. Vah—
Mil.
  1. Abi modo.
Agor.
  1. Quantum Acheruntest mortuorum.
Mil.
  1. Etiamne abis?
Agor.
  1. Neque quantum aquaist in mari.
Mil.
  1. Abiturun es?
Agor.
  1. Neque nubes omnes quantumst.
Mil.
  1. Pergin pergere?
Agor.
  1. Neque stellae in caelo.
Mil.
  1. Pergin auris tundere?
Agor.
  1. Neque hoc neque illud neque—enim vero serio—
  2. neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?
  3. quod uno verbo—dicere hic quidvis licet,
  4. neque—hercle vero serio, scin quomodo?
  5. ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
  6. quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter,
  7. scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Mil.
  1. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;