Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
  2. perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
  3. perque meos amores perque Adelphasium meam
  4. perque tuam libertatem—
Mil.
  1. Em nunc nihil opsecras.
Agor.
  1. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
  2. fac quod facturum te esse promisti mihi,
  3. ut ego hunc lenonem perdam.
Mil.
  1. Perfacile id quidemst.
  2. i, adduce testis tecum; ego intus interim
  3. iam et ornamentis meis et sycophantiis
  4. tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
Agor.
  1. Fugio.
Mil.
  1. Meum est ístuc magis officium quam tuom.
Agor.
  1. Egone egone, si istuc lepide ecfexis—
Mil.
  1. I modo.
Agor.
  1. Vt non ego te hodie—
Mil.
  1. Abi modo.
Agor.
  1. Emittam manu—
Mil.
  1. I modo.