Poenulus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia,
  2. huius cor, huius studium, huius savium, mastigia
  3. omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.
Mil.
  1. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
  2. huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
  3. oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
  4. ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,
  5. capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.
  6. nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
  7. itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
  8. propter amorem vestrum.
Ad.
  1. Amabo, men prohibere postulas
  2. ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?
Ant.
  1. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
  2. nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
Ad.
  1. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
  2. non sum irata.
Agor.
  1. Non es?
Ad.
  1. Non sum.
Agor.
  1. Da ergo, ut credam, savium.