Poenulus
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
- Apscede hinc sis, sycophanta par ero.
- At scin quo modo?
- iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
- atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
- male formido: novi ego huius mores morosi malos.
- quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.
- Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
- exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
- em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
- Impias, ere, te: oratorem verberas.
- Iam istoc magis:
- etiam ocellum addam et labellum et linguam.
- Ecquid facies modi?
- sicine ego te orare iussi?
- Quo modo ergo orem?
- Rogas?
- sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
- huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
- huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas: